Capítulo XXIII
Postquam ergo Theodosius Alexandrinus in exsilium missus est, Paulus quidam, unus abbatum Tabennensium monachorum, ad Alexandriam aedem ordinatur episcopus, Pelagio interveniente apocrisiario Romano, plane orthodoxus, suspiciens Chalcedonensem synodum. Ordinatus est a Menna Constantinopoli, praesente eodem Pelagio responsario Vigilii, et apocrisiariis Euphraemii Antiocheni, et apocrisiariis Petri Hierosolymorum.
Severus autem Antiochenus jam fuerat condemnatus, et Antimus Constantinopolitanus ab Agapeto papa Romano, et Menna Constantinopolitano, ex libellis datis adversis eos imperatori Justiniano a praesullibus monasteriorum, praesulibusque primae ac secundae Syriae, et praesulibus monasteriorum Hierosolymorum et Eremi; hoc ergo modo unitas facta est Ecclesiarum, anno decimo imperii gloriosi Justiniani Augusti.
Iste Paulus spretus erat Constantinopoli, ut dicitur, ab aliquibus monaebis suis, et venerat Constantinopolim pro se agere apud imperatorem. Qui divino nutu cathedram vacantem inveniens, meruit per Pelagium diaconum Alexandriae episcopatum; accepitque ab imperatore potestatem super ordinationem ducum et tribunorum, ut removeret haereticos, et pro eis orthodoxos ordinaret; per illos enim populi invalescebant.
Is Alexandriam descendens timore sui suaque industria omnem civitatem et omnia monasteria adduxerat suscipere Chalcedonensem synodum, nisi interventu diaboli talis emergeret causa.
Cogitante Paulo episcopo removere Eliam magistrum militum, Psoius quidam diaconus et oeconomus Ecclesiae, amicus Eliae, per portitores litterarum velocissimos pedestres, quos Aegptii Symmachos vocant, omnia molimina Pauli Eliae scribebat.
Contigit autem Paulum invenire literas ejus Aegyptiaco scriptas, et legere: et timens quod de Proterio contigerat, sollicitus de eo factus est, et coepit Psoium compellere facere rationes Ecclesiae: quem tradidit judici, et imperatori de eo retulit.
Eo tempore apud Alexandriam Rhodo erat augustalis, qui eum accipiens custodiendum usque ad imperatoris praeceptum, consilio cujusdam prioris civitatis, nomine Arsenii, acceptis muneribus, inscio, ut fertur, episcopo, clam nocte totis viribus eum magno cruciatu occidit.
Hujus filii et affines imperatorem interpellantes, suggesserunt ei qua vi eorum parens debitum mortis persolvisset. Quod audiens imperator, vocavit Liberium, et fecit augustalem, missitque eum Alexandriam inquirere causam. Ad quam urbem Liberius cum venisset, Rhodonem ad se venire jussit, et ab eo requirebat quomodo occidisset diaconum. Ille vero respondit jussione episcopi factum fuisse: habere se imperatoris delegationem aiebat, ut quidquid juberet episcopus, modis omnibus impleret.
Sed negante Paulo episcopo, et se nescire clamitante, prior ille civitatis Arsenius, homicidii illius auctor inventus, morte multatus est.
Porro episcopo Paulo Gazam in exsilium misso, Rhodo cum gestis de eo actis directus est Constantinopolim: cujus gesta cum intra palatium legerentur principi, jussit eum ab scurrone duci et foras regiam civitatem occidi.
Et post haec misit imperator Pelagium diaconum et apocrisarium primae sedis Romanae Antiocham cum sacris sius, quibus praecepit ut cum Euphraemio ejusdem urbis episcopo, et Petrus Hierosolymita, et Hypatius Ephesinus venirent Gazam, et Paulo episcopo pallium auferrent, eumque deponerent.
Pelagius ergo profectus Antiocham, et inde Hierosolymam, cum memoratis patriarchis et aliquantis episcopois venit Gazam. Et auferente Paulo Pallium deposuerunt eum, et ordinaverunt pro illo Zoilum, quem postea apud Constantinopolim imperator deposuit, et Apolinarem ordinavit, qui nunc est praesul ipsius Alexandrinae Ecclesiae.
Sed redeunte Pelagio Constantinopolim, monachi quidam ab Hierosolymis, per quos Pelagius in Gazam transitum habuit, venerunt cum eo ad comitatum, portantes capitula de libris Origenis excerpta, volentes agere apud imperatorem, ut Origenes damnaretur cum illis capitulis.
Igitur Pelagius aemulus existens Theodoro Caesareae Cappadiocia Episcopo, volens ei nocere eo quod esset Origenis defensor, una cum Menna archiepiscopo Constantinopolitano, flagitabat a principe ut juberet fieri, quod illi monachi supplicabant, ut Origenes damnaretur, ipsaque capitula talia docentia. Annuit imperator facillime, gaudens se de talibus causis judicium ferre: jubente eo dictata est in Origenem et illa capitula anathematis damnatio, quam subscripserunt, una cum Menna archiepiscopo, episcopi apud Constantinopolim reperti.
Deinde directa est Vigilio Romano episcopo, Zóilo Alexandrino, Euphraemio Antiocheno, et Petro Hierosolymitano, quibus eam accipientibus et subscribentibus, Orígenes damnatus est mortuus, qui vivens olim fuerat ante damnatus.
Capítulo XXIV
Et reserato aditu adversariis Ecclesiae, ut mortuus damnaretur, Theodorus Caesareae Cappadociae episcopus dilectus, et familiaris principum, secta Acephalus, Origenis autem defensor acerrimus, et Pelagio aemulus, cognoscens Origenem fuisse damnatum, dolore damnationis ejus, ad Ecclesiae conturbationem, damnationem molitus est in Theodorum Mosuestenum; eo quod Theodorus multa opuscula edidisset contra Origenem, exosusque et accusabiliis haberetur ab Origenistis; et maxime quod synodus Chalcedonensis, sicut probatur, laudes ejus susceperit in tribus epistolis: hujus damnationem memoratus Theodorus tali machinatione perfecit.
Scribente principe contra Acephalos, in defensionem synodi Chalcedonensis, accedens idem Theodorus Cappadox una cum suis satellitibus, qui sub nomine catholico Acephalis studebant, cum Theodorae Augustae favore, imperatori suggesti, scribendi laborem non eum debere pati, quando compendio posset Acephalos omnes ad suam communionem adducere: “Siquidem illi , inquit, hoc offenduntur in synodo Chalcedonensi, quod laudes susceperit Theodori Mopsuesteni episcopi, epistolamque Ibae, quae per omnia Nestoriana esse cognoscitur, synodus ipsa judicio suo pronuntiaverit orthodoxam. Quod si Theodorus cum dictus suis et hac epistola anathematizetur, synodus, tanquam retractata atque purgata, suscipietur ab eis per omnia et in omnibus: eis sine pietatis vestrae labore Ecclesiae catholicae sociatis, gaudente universali Ecclesia, clementiae vestrae laus erit sempiterna.”
Haec audiens imperator, et dolum dolosorum minime prospiciens, suggestionem eorum libenter accepit, et hoc se facere promptissime spopondit.
Sed rursus illi callida fraude rogaverunt eum, ut dictaret librum in damnationem trium capitulorum: quo libro ejus edito, et toti mundo manifestato, “dum emendare princeps erubescit, irrevocabilis causa fieret; sciebant enim principem solita levitate, scandalo emergente, sentenciam suam posse corrigere, seseque ad periculum pervenire.”
Annuit eis princeps, et hoc se laetus implere promisit, et relinquens operis sui studium, unum in damnationem trium capitulorum condidit librum, pro delictis nostris, nobis omnibus notissimum.
Caetera vero quae subsequenter in episcopis et catholica Ecclesia ab eodem principe facta sunt, quomodo consentientes episcopi in trium damnationem capitulorum muneribus ditabantur, vel non consentientes depositi in exsilium missi sunt, vel aliqui fuga latinantes in angustiis felicem exitum susceperunt, quoniam nota sunt omnibus, puto nunc a me silenda.
Illud liquere omnibus credo, per Pelagium diaconum, et Theodorum Caesareae Cappadociae episcopum, hoc scandalum in Ecclesiam fuisse ingressum: quod etiam publice ipse Theodorus clamavit se et Pelagium vivos incendendos, per quos hoc scandalum introivit in mundum.