Livro I, Capítulo IV
Texto em latim extraído de Patrologia Latina, Migne, Vol. 67
Quod Eutychiani sub trium Capitulorum nomine concilium Chalcedonense fraudulenter oppugnent: quibus antequam respondeat, fidei suae confessionem exponit.
Sed rogo, clementissime imperator, ut rationes meas vel gratanter, vel patienter accipias. Nam demonstrare proposui quoniam pro ejusdem fidei quam tenes defensione, et propter Chalcedonensium custodiam decretorum, quibus et manifesta est et firmata, his quis nuper contrariam eis sententiam protulerunt consentiendum esse non duxi. Inquietus enim et impudens haereticorum spiritus, qui facilis et promptus ad impugnanda vetera constituta, in confusionem suam semper extollitur, quia saepe frustratus est, cum evidenti contradictione Chalcedonensis decreta concilii subvertere uiteretur. Obliqua nunc et obtecta malignitate subrepens, intelligi non posse credidit suae factionis insidias. Invenit autem desideratam occasionem ex furore quorumdam qui sub nomine Chistiano latenter in Ecclesia gentile Origenis dogma sectantur. Et quia per instantiam tuae religionis ejusdem profani dogmatis iterata damnatio est, hinc ejus sectatores exarserunt adversus Ecclesiam, quaerentes eam quacunque possent immissione turbare. Et hoc totum publicam notitiam non effugit, praesertim cum et Domitianus Ancyrensis quidem civitatis episcopus provinciae primae Galatiae, qui fuit ipsius Origeneanae heresis manifestus assertor, per libellum quem ad beatissimum papam Vigilium scripsit, Deo extorquente confessus est, quod ejus complices Origeniani, cum viderent non se posse proprium dogma defendere, neque sibi quidquam spei de conflictu restare, ad ultionem eorum quae contra Origeni gesta sunt, haec Ecclesiae scandala commoverunt. Horum igitur satellitio fungens Eutychianorum perfidia, ea quae per se contra Chalcedonense concilium nequidquam saepe tentaverat, per ipso latenter aggressa est qui nobis non videbantur in hac parte suspecti. Nec tamen et illi magnam synodum palam reprehendere praesumpserunt; magis autem sub quodam colore defensionis, quam tuae pietati commendabat fallax eorum promissio, robur ejus infirmare conati sunt. (…)